PASCHATIS Contubernia

PASCHATIS Contubernia
PASCHATIS Contubernia
Iosepho φρατρίαι dicuntur, Hebraeis sodalitia, et commensales silii sodalitii. Agni enim convivae per domos convenire iubentur, Exod. c. 12. v. 3. Quod si minor domus esset, quam ut Agno comedendo sufficeret, in eo casu lex vicinos convocari iussit, ut convenirent ita, quantum ad comedendum satis esset, Exod. c. 12. v. 4. ubi numerum convivarum nec infra decem. nec supra viginti esse oportuit, ut dictum. In his itaque contuberniis simul accumbebant viri et mulieres, senes et pueri, sani ac aegri, domini et servi. Iudaeorum denique, quotquot poterant comedere carnis offulam, ne infantibus quidem exclusis, modo ne essent ἀρτιγέννητα βρέφη, infantes modo geniti, quales lacte egere dicit Paulus et non solidô cibô, Hebr. c. 5. v. 12. Interim Maiemonides de Pasch. c. 1. sect. 4. sodalitium inirinegat inter mulieres et servos ne sit levitas capitis inter eos, i. e. ne levius et protervius se gerant, quam in tali festo deceat. Sed idem approbat sodalitium totum ex mulieribus, aut totum ex servis conflatum, non tamen totum ex pueris, quia nondum sint rationis compotes: neque totum ex aegris, aut ex senibus, aut propter mortuum Iugentibus; quia tales parum comedant. Timendum igitur, nequid supersit et agni reliquiae vilescant profanaeque fiant. Quod idem periculum, si omnes essent proselyti, qui agni carnes dissecare solent, in minimas particulas, quaeque alia sunt futilia Magistrorum λεπτολογήματα. Bochart. ubi supra. Vide et in voce Pascha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NUMERANDI Ratio — apud Hebraeos plane singularis fuit, cum sive in sortitionibus munerum Ecclesiasticorum, sive aliâ occasione, hominum numerus ineundus esset. Ministeria enim universa in Templo quottidiana, ex sortitione peragi fuisse solita, docet Maimonides,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”